monumenta.ch > Plinius > sectio 58

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 58
{XXI} alia illi caeli facies, alii siderum ortus; binae aestates in anno, binae messes, media inter illas hieme etesiarum flatus, mostra vero bruma lentes ibi aurae, mare navigabile. gentes ei urbesque innumerae, si quis omnes persequi velit. etenim patefacta est non modo Alexandri Magni armis regumque qui successere ei, circumvectis etiam in Hyrcanium mare et Caspium Seleuco et Antiocho praefectoque classis eorum Patrocle, verum et aliis auctoribus Graecis, qui cum regibus Indicis morati, sicut Megasthenes et Dionysius a Philadelpho missus, ex ea causa vires quoque gentium prodidere.